라틴어 문장 검색

oleum enim aeque ac aqua valebit ad unionem spiritus inclusi, sed non ad irritationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:4)
36. Irritatio per frigidum ambiens auget calorem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:1)
Vinum multum potatum irritationem et iram et ruinas multas facit.
(불가타 성경, 집회서, 31장38)
Amaritudo animae vinum multum potatum in irritatione et ruina.
(불가타 성경, 집회서, 31장39)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:1)
Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam Graeciae vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 7:1)
neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis nefaria conluvione violavit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:8)
O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:7)
His ex causis non adducor ut duo dissimilia et hoc ipso diversa, quo maxima, confundam misceamque, ne tanta quasi colluvione turbatus ibi faciam quod hic debeo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 11:3)
o virgo felix, o nova gloria, caelestis arcis nobilis incola, intende nostris conluvionibus vultum gemello cum diademate, cui posse soli cunctiparens dedit castum vel ipsum reddere fornicem, purgabor oris propitiabilis fulgore, nostrum si iecur inpleas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis48)
Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:4)
Invenio qui dicant inesse naturalem quandam irritationem animis commutandi sedes et transferendi domicilia;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:1)
Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
ea conluvio mixtorum omnis generis animantium et odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa volgabant morbos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION